Epistola I ad Corinthos*

Caput 10: Versus 11

Scripta sunt.Non propter nos tantum. Per haec enim exempla ad correctiorem vitam provocamur, ut aut praemium, si obedientes fuerimus, aut propensiorem poenam inobedientes mereamur.Fines saeculorum.Quia in ultima aetate sumus, et tot exemplis priorum magis corrigi debemus. Vel fines saeculi devenerunt in nos, saecularitas in nobis finitur; et ideo turpius si peccamus.
(* Traductions européennes)